AURIGRAPHUS

AURIGRAPHUS
AURIGRAPHUS
dicitur Ugutioni et Iohanni de Ianua, qui aurcam scripturam facit. Χρυσογράφος Scylitzae p. 450. et Ioeli in Chron. p. 177. Aureis enim literis pretiosiores olim libri scribi solebant. Liber Translations S. Stephani, Textum deinceps Sacrorum Euangeliorum aureis characteribus exaratunt obtulit. Ordericus Vitalis l. 5. Luitprandus Langobardorum Rex, donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quam Aripertus, aureis scriptam Literis Romam direxerat, confirmavit. Ex qua vero materia constaret eiusmodi aureus, ut et ceteri colores, in exarandis ornandisque libris adhiberi soliti, docet Papias inprimis, in voce Libri, his verbis: Scribebantur autem (libri) diversis coloribus, quos facere poteris huiusmodi factis confectionibus. Argenteas literas facies, si aeris florem et alumen aequis ponderibus in argento contriveris. Aureas facies, si alumen et aeris florem aequô pondere aceto infusum de auro in aurum, usque ad mellis Attici crassitudinem triti perduxeris. Aereum colorem facies si sal et alumen rotundum aequi ponderis in aereo vasculo acetô infusô in aeramento teras, usque ad mellis Attici crassitudinem. Hoc etiam ferreum facit: apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra, ubi. de Auro liquato.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CHRYSOGRAPHATA Scuta — apud Trebellium Pollionem in Claudio, c. 14. Casaubono sunt picta, sive caelata et inaurata. vel aureis literis inscripta, de qua Arte, ad Suetonii Octavium, is nonnulla adnotavit, c. 7. χρυσογράφον namque Graeci vocant, quod aurô pictum est, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”